previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. (A. D. 409 Epistula XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem

Tres epistulas tuae benignitatis acceperam, cum ista rescripsi: unam quae adhuc meas litteras exigebat, alteram quae ad te iam pervenisse indicabat, tertiam quae benivolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuvenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. Qua accepta, continuo respondere non distuli, quia procurator eximietatis tuae cito se Romam posse mittere scripsit. Cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in urbe vel circa urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus. Fratrum quippe litteris ante transmissis quamvis molesta et dura multo tamen leviora nuntiata sunt. Plus sane quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus vestris insinuaverit, quae utique per viscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut [p. 180] nos tuis litteris maestificari noluisti. Prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere velle cum gaudentibus et flere non velle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. [2] Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. Nescio quo enim modo minus fit quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra. Nec ipsa mali relevatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamvis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est. Omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit. Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus. [3] Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti. Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, [p. 182] qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius. Atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parva et flexibilia corrigantur. De domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? Nam eam quam dare possumus, nolunt, quam volunt autem dare non possumus. Neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista qua de agitur, alteri.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: